Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.]. | ||
<<Cic. Fam. 15.19.1 | Cic. Fam. 15.19.3 (English) | >>Cic. Fam. 15.20.1 |
15.19.2
Pansam nostrum secunda voluntate hominum paludatum
ex urbe exisse cum ipsius causa gaudeo tum me hercule etiam omnium nostrorum ; spero enim homines intellecturos quanto sit omnibus odio crudelitas et quanto amori
probitas et clementia , atque ea , quae maxime mali petant et concupiscant , ad bonos pervenire . difficile est enim persuadere hominibus τὸ καλὸν δι ' αὑτὸ αἱρετὸν ? esse ; ἡδονὴν vero et ἀταραξίαν virtute , iustitia , τῷ καλῷ parari et verum et probabile est ; ipse enim Epicurus , a quo omnes Catii
et Amafinii , mali verborum interpretes , proficiscuntur , dicit :
οὐκ ἔστιν ἡδέως ἄνευ τοῦ καλῶς καὶ δικαίως ζῆν .
15.19.3
itaque et
Pansa , qui ἡδονὴν sequitur , virtutem retinet , et ii , qui a vobis
φιλήδονοι vocantur , sunt φιλόκαλοι et φιλοδίκαιοι omnisque
virtutes et colunt et retinent . itaque Sulla , cuius iudicium probare debemus , cum dissentire philosophos videret , non
quaesiit quid bonum esset sed omnia bona coemit . cuius ego mortem forti me hercules animo tuli . nec tamen Caesar diutius nos eum desiderare patietur ; nam habet damnatos quos pro illo nobis restituat , nec ipse sectorem desiderabit ,
cum filium viderit .
nunc ut ad rem p . redeam , quid in Hispaniis geratur
rescribe . peream nisi sollicitus sum ac malo veterem et clementem dominum habere quam novum et crudelem experiri . scis Gnaeus quam sit fatuus ; scis quo modo crudelitatem virtutem putet ; scis quam se semper a nobis derisum putet ; vereor ne nos rustice gladio velit ἀντιμυκτηρίσαι . quid fiat , si me diligis , rescribe . Hui , quam velim scire utrum ista sollicito animo an soluto legas ! sciam enim eodem tempore quid me facere oporteat . ne longior sim , vale ; me , ut facis , ama . si Caesar vicit , celeriter me exspecta .
15.19.4
Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.]. | ||
<<Cic. Fam. 15.19.1 | Cic. Fam. 15.19.3 (English) | >>Cic. Fam. 15.20.1 |